- CHRYSOPRASUS
- CHRYSOPRASUSGraece Χρυσόπρασος, inter gemmas XII. quae totidem fundamenta constituunt Hierosolymae Novae, apud Iuannem Apocalyps. c. 21. v. 20. decimô locô memoratur: ὁ ὄγδοος βήρυλλος. ὁ ἔννατος, τοπάζιον. ὁ δέκατος, Χρυσόπρασος, Octavus beryllus, nonus, topazius, decimus, Chrysoprasus. Eiusdem mentio inter XII. gemmas, in sacro Pectorali, Pontificis Maximi apud Israelitas, Exodi c. 28. v. 11. Et hunc ordinem secundum, Chrysoprasum (inseruerunt) sapphirum et adamantem. Sic enim vocem Hebraeam nophec, Tremellius et Iunius reddunt. Vulgata vero Carbunculum interpretatur, uti ἄνθρακα Septuaginata; Chalcedonium Hebraeorum nonnulli. Quorum quidquid sit, Chrysoprasus, gemma est, ex porraceo virore et auri fulgore mixtum habens colorem, unde ei quoque nomen. Beryllorum generi quosdam Chrysoprasum adiudicâsse, Solin. ait, c. 52. imo sui generis esse quosdam existimâsse, Plin. l. 37. c. 8. Vicinum genus huic est pallidius, et a quibusdam proprii generis existimatur; de Chrysoberyllo loquens. Sed, ut nomen sonare diximus, non potest pallidius esse hoc genus Chrysoberyllô; imo nec beryllo: porraceus enim color fummi est viroris et austeri, non pallidi. Forte legit in Graeco Auctore Plinius, χλωρότερός ἐςτι χρυσοβερύλλου, quod ob ambiguitatem vocis χλωρὸς de pallore accepit, cum de virore capere debuisset. Guttas aureas gemmae huic tribuvut Isidorus et Epiphanius, de quibus nihil apud Plinium ac Solinum, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1106.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.